Rozmiar: 15909 bajtów

- 48 -

1354. September 30.

Nicolaus dei gracia Oppauie et Rath. dux, Recognoscimus tenore presencium universis, Quod nos ingredientes Claustrum seu Monasterium deodicatarum virginum, Sororum Ordinis Sancti Dominici in civitate nostra Rathuor, Accedentes ad nostram presenciam Nobiles et devote virgines, dilecte Elizabeth et Agenes, filie nostre karissime Illustres, nobis humiliter supplicarunt, Quatenus de quindecim Marcis gravibus Morauicalis ponderis et numeri, quas nobis pro servicio cum uno dextrario faciendo annis singulis de bonis in Bauwrowitz dare et solvere tenerentur, liberas dimitteremus et solutas, Nos autem ex debito paterne dileccionis, qui merito nostris filiabus deo consecratis potissime nichil denegare debemus, pijs et racionabilibus Supplicacionibus inclinati, dictas Quindecim Marcas quibus pro servicio nobis et camere nostre sunt et fuerunt astricte, prout in litteris nostris originalibus datis et confectis super dictis bonis in Bauwerowicz plenius continetur, predictis nostris filiabus dilectissimis in ipsarum personas, ac nepti nostre Elizabeth, Nobilis Comitis domini Purhardi de Meydburk et Hardelc et ipsius consortis domine Anne nostre dilecte filie, eorum filie Illustri, et omnium domicellarum seu virginum Sanctimonialium seu sororum dicti Monasterij penitus relaxamus, dantes et concedentes plenam de donacione dictarum quindecim marcarum omnimodam libertatem perhenniter duraturam. Harum nostrarum quibus Sigilla nostra sunt appensa testimonio litterarum. Datum in Rathuor, Anno domini Millesimo Trecentesimo quinquagesimo quarto In crastino Beati Michahelis archangeli, In presencia fratris Jacobi Parisiensis ordinis Predicatorum et Franczisci plebani in Grecz, Prothonotarij nostri in testimonium omnium premissorum.

Mit wohl erhaltenem Reitersiegel und Rucksiegel, an rother Seide.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów